Philippus Die gratia Francorum Rex: Notum facimus universis quòd
cùm nos dilecto, & fideli Hugoni de Bovilla militi, & Cambellano
nostro in recompensationem triginta septem modiorum, et dimidii avenæ,
ad mensuram Parisiensem, quos ipse de grangia nostra Goneßiæ,
& pertinentiarum ejusdem percipiebat, nobis, & successoribus nostris
quittatorum, & penitùs dimissorum in perpetuum, & grati servitii
nobis ab eodem impensi, jam dudum dederimus, & concesserimus, ab ipso,
& suis hæredibus poßidenda quæcumque habemus, aut habere
poteramus & debebamus in villis de Milliaco in Vastinesio ..... Et in
territoriis, & pertinentiis eorumdem locorum, tàm in domaniis,
feodis, retrofeodis, quàm aliis quibuscumque cum omnimoda alta, &
bassa justitia, quam habebamus in prædictis villis, locis, & territoriis,
ac pertinentiis eorumdem, tàm in dictis domaniis, feodis, retrofeodis,
quàm aliis quibuscumque, nihil in eis præter homagium, et ressortum
ipsius, & hæredum suorum, & consuetum servitium nobis, &
nostris successoribus retinendo, prout hæc omnia in charta nostra super
his confecta pleniùs continentur. Nosque post modum omnium prædictorum,
nec non hæreditatum, & terrarum quas prædictus Hugo apud Milliacum,
apud Boisses, apud Villas in Belsia, et in dictarum Villarum Parrochiis, ac
locorum ipsorum territoriis, & pertinentiis tenet à nobis in feodum,
homagium, & resortum, nobis, & successoribus nostris, per alias sub
edita forma litteras dudum duxerimus reservanda, ita quòd à
manu regia non separentur in futurum, intentionis nostræ non est, nec
extitit quòd prædicta, vel aliquod prædictorum in aßisia
terræ quam nuper dilecto fideli fratri nostro Ludovico, Comiti Ebroicensi,
in villis, & castellaniis de Feritate Aalesis, de Dordano, & de Stampis,
& aliis certis locis fecimus aßignari aliquatenùs includantur:
sed prædicta omnia ab aßisia prædicta excipi volumus, &
excludi, & specialiter ea quæ sequunutur, videlicet feodum quod
Henricus de Richebourt miles à Gaufrido de Milliaco milite, apud Boccel,
& alibi tenet: & ea quæ in feodis, & retrofeodis ab eodem
Henrico ipsorum feodorum ratione tenentur. Item feodum quod Ioannes de Veris
miles tenet apud videlles à præfato Hugone domino Milliaco,
quòd à Ferrico de Gaudevillier, & ejus [p.606] uxore acquisivit. Item ea quæ
Adam de Alneto, miles à dicto Hugone in villa, territorio, & perinentiis [sic] de Courtemanche tenet; & quæ
à dicto Adam tàm in feodis quàm retrofeodis apud Boutigniacum,
apud Marchesium, apud Iarreci, & apud Messam, prædictorum ratione
tenentur. Item ea omnia quæ Simon de Montpenecin, & Gerardus de
Messa, ratione uxorum suarum, hæredes Petri Coisel militis quondam,
& hæredes defuncti Trauselli à dicto Gaufrido de Milliaco
milite in villis territoriis, & pertinentiis de Boutigniaco, & de
Marchesio tenent in feodum: & ea quæ ab eis dicti feodi ratione
tenentur ; item ea quæ Theoldus de Grancascissa à dicto Hugone
domino Milliaci, in villa, et territorio de Feritate Aalesis tenet. Item
ea quæ Robertus Beaufis miles, vel hæredes sui ab eodem Domino
Milliaci in villa, & territorio de Prunayo tenent in feodum, cum quatuor
retro feodis, quæ à dicto milite, vel ejus hæredibus
tenentur in Castellania feritatis; quæ retrofeoda dicta Lahemarde,
& Gilolegras apud Amerbois, & domina de Housseia, & liberi sui
apud Housseiam, & Ioannes le Chaucier apud Borsuam tenent. Item ea quæ
Guiardus d’Alenvilla, Iothotus de Muris, & Ysania relicta Matthæi
de Muris à sæpè dicto Domino de Milliaci in prædicta
villa de Pruneyo tenent in feodum. Item ea quæ Gilo le Gras ab eodem
Domino Milliaci apud Prœllam, & apud Duysonem tenet in feodum, &
quæ ab eodem Gilone in villis, & territoriis de Duyson, & de
Longavilla dicti feodi ratione tenentur. Item ea quæ à Gaufrido
de Milliaco prædicto in villa, et territorio de Blanche Fouace in Castellania
de Dordano tenentur, & generaliter omnia & singula domania, feoda,
retro-feoda, & censivæ, quæ à prædictarum villarum
de Milliaco, & de villari in Belsia, & Parrochiarum, & pertinentiarum
earumdem tenuriis, & domaniis quoquo nomine noscantur, prout superiùs
est expressum. Et quamquam in litteris aßisiæ factæ dicto
fratri nostro carißimo Ludovico talis clausula contineatur. Exceptez
tous les fiefs, & arrierefiefs, & tenures que Monsieur Hué
de Bouville, a en la Chastellenie de la Ferté Aalés, &
és Chastellenies d’Estampes, & de Dourdan, retenus à nous
& à nos successeurs Rois de France l’hommage, l’obeïssance,
& le ressort, la haute Justice d’ilec. Per quam locorum in dicta
clausula contentorum altam justitiam velle retinere; & bassam justitiam
eorumdem in dictum fratrem nostrum transferre videmur, cùm nec
nobis nec dicto Hugoni eam per verba dictæ clausulæ reservemus;
non est intentionis nostræ nec extitit per aliqua quæ in dicta
clausula contineantur, vel qua possent colligi ex eadem, donationi, &
conceßioni altæ & bassæ justitiæ locorum prædictorum,
quæ dicto Hugoni recolimus, jam dudum integraliter nos fecisse
[p.607] in aliquo obviare;
imò volumus, & etiam declaramus prædictis nequaquam obstantibus;
omnimodùm justitiam altam, & bassam in locis expreßis in
dicta clausula, & eorum pertinentiis ad eumdem Hugonem, & hæredes
suos totaliter pertinere: Et per dictam aßisiam præmißis
donationi, concessioni, & declarationi nostris præjudicium aliquod
generetur, volumus, ordinamus, ac etiam auctoritate regia, ex certa scientia
decernimus quod assisia prædicta, dicto fratri nostro facta, penes registrata
nostra remanens, facta sit, & intelligatur secundum donationem, conceßionem,
& declarationem prædictas, quæ in his, & aliis litteris
nostris continentur; ita quod status, tenura, modus, & conditio præmissorum,
& ad ea pertinentium tales sint in posterum quales erant, & debebant
esse ante dictam aßisiam; nec mutationem vel diminutionem aliquam recipiant
ad eadem. Quod ut ratum, & stabile perseveret, nostrum fecimus præsentibus
apponi sigillum. Actum Parisiis, an. Domini MCCXCVIII. mense Februario.
|