Philippus Dei gratia Francorum Rex: Notum facimus universis tàm præsentibus
quàm futuris quòd cùm nos dilecto, & fideli militi,
& Cambellano nostro Hugoni de Bovilla Domino Milliaci dudùm duxerimus
concedendum, quod nos vel successores nostri homagium, & ressortum hæreditatum
& terrarum quas ipse apud Milliacum, apud Boisses, apud Villare in Belsia,
& in dictarum Villarum Parrochiis, & locorum ipsorum territoriis,
& pertinentiis tenet à nobis in feodum, extra regiam manum nostram
imposterùm non ponemus. Ipso [lege
Ipse] quoque postmodum nobis supplicaverit, ut resortum ipsum
Castellaniæ Milliaci, Villarumque, locorum ac pertinentiarum ad Castellaniam,
& villam prædictas spectantium; sub resorto villæ nostræ
de Gresseio ponere curaremus. Nos considerantes grata devotionis obsequia,
quibus idem miles, [p.608] &
Cambellanus noster se diutiùs gratum exhibuit, et exhibet incessanter
pro nobis, & successoribus nostris de gratia speciali eidem & hæredibus
suis duximus concedendum, quod ressortum Castellaniæ Villarum, locorum,
& pertinentium [lege pertinentiarum]
prædictarum, ut superiùs est expressum,
sub resorto villæ de Gresseio prædictæ perpetuò in
futurum consistat; dictas villas, & loca ab aliis ex nunc resortis tenore
præsentium eximentes. Qud ut ratum, & stabile permaneat in futurum,
præsentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum. Actum Parisiis
an. Domini MCCXCVI. mense Ianuario.
|